Seneca, De Vita Beata (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Vit. Beat.].
<<Sen. Vit. Beat. 7.18.2 Sen. Vit. Beat. 7.19.3 () >>Sen. Vit. Beat. 7.20.3

7.19.1 Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam praesecuit. Alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem ; ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit : Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.
7.19.2 De alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudent virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis ; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum [Note] omnium sit. Invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est? 7.19.3 Negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere. Quid mirum, eum loquantur fortia, ingentia, omnis humanas

-- --

tempestates evadentia ? Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ; hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At maledici et in [Note] ahenam contumeliam venusti sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!

ch. 20



Seneca, De Vita Beata (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Vit. Beat.].
<<Sen. Vit. Beat. 7.18.2 Sen. Vit. Beat. 7.19.3 () >>Sen. Vit. Beat. 7.20.3

Powered by PhiloLogic